e-mailinfo
Sie sind hier:ÜBERSETZUNGEN → Hopkins → TextÜbersetzung mitlaufen lassen
Übersetzung Gliederung
32Obiectum igitur omnis potentiae cogniti|vae non potest esse nisi fol.173r
ipsa aequalitas, quae se in sua similitudine ostendere potest. Unde 
obiectum sensitivae cognitionis non est nisi aequalitas, sic et imagi- 
nativae atque etiam intellectivae. Naturaliter potentia suum cognoscit 
5obiectum. Cognitio vero fit per similitudinem. Hinc omnium poten- 
tiarum cognitivarum aequalitas obiectum est, cuius similitudo ponit 
omnes potentias cognitivas in actu. Naturaliter enim intellectu 
vigentes aequalitatem esse vident, cuius similitudo est in intellectu, 
sicut visus coloratum, cuius similitudo seu species est in visu. Simi- 
10litudo autem omnis est aequalitatis species seu signum. Aequalitas 
visui obicitur, quae in specie coloris videtur et in auditu in specie 
soni auditur; et ita de reliquis. 
CompendiumPURL anzeigen
Band HopkinsPURL anzeigenFootnote