e-mailinfo
Sie sind hier:ÜBERSETZUNGEN → Hopkins → TextÜbersetzung mitlaufen lassen
Übersetzung Gliederung
49Maior quidem est unitas totius omnes partes unientis quam partis 
unibilis. Quanto enim unitas minus in actu et plus in potentia, 
tanto alterabilior. Unitas enim uniens unitati unibili perfectior est, 
et quanto in unitate alicuius plures unitatis condiciones concurrere 
5vides, tanto perfectior. Unitas enim dicit rationem principii atque 
finis intra se unientis. Unitas igitur animae unitati corporis per- 
fectior, quia unitatis corporis finis est animae unitas, a qua corporalis 
ut a quodam suo principio dependet; ablata enim anima perit et 
dissolvitur eius unitas. Videmus autem aliquas unitates plus esse in 
10potentia unibilitatis, alias plus in actu, ut non perveniatur propterea 
in recipientibus magis et minus ad maximum aut minimum simpli- 
citer. Neque ad determinatas ostensibiles unitates elementales infimas 
et minimas actu pertingimus, quamvis eas esse et ad invicem unibiles 
non nisi in continua unibilitate subsistentes ratio esse credat, in 
15quibus unitas est in alteratione continua. Sic etiam ad actu maximas 
rationabiliter devenitur, ubi unibilitatis potentia est in actu perfecto 
nullam aliam unionem exspectando. 
De coniecturisPURL anzeigen
Band HopkinsPURL anzeigenFootnote