e-mailinfo
Sie sind hier:ÜBERSETZUNGEN → Hopkins → TextÜbersetzung mitlaufen lassen
Lateinische Gliederung
Übersetzung Gliederung
31Adhuc attende, quomodo quidam dicunt de dualitate, quod sit 
unitas simul et multitudo, quoniam hoc verum eo modo: sicut id, 
quod est causa unionis, secundum causam est unum, sic dualitas 
secundum causam est multitudo; dualitas enim undique mater est 
5 multitudinis. Dualitas autem non est deserta ab uno; omne enim, quod 
post unum est, uno participat; omnia posteriora prioribus partici- 
pant et non e converso. Dualitas non est prima unitas omnia ante- 
cedens et exaltata supra omnia, sed est participata unitas; habet 
enim ab unitate, quod est unitas, et sic est aliqualiter unitas et duali- 
10tas; et ita videtur unitas esse multitudo; sed est unitas tamquam 
uno participans et multitudo tamquam causa multitudinis. Sic in- 
telligo id, quod quidam dixerunt, dualitatem neque unitatem neque 
multitudinem. 
De principioPURL anzeigen
Band HopkinsPURL anzeigenFootnote