1 [p.275] | « Hic est Filius meus dilectus , in quo mihi fol.Cod. Vat. Lat. 1245 fol.74va bene complacui ; ipsum audite .» Matthaei 17 o et in evangelio secundum ecclesiam Romanam . Verba ista etiam audita sunt tempore quo 5 Christus baptizabatur , et ut dicitur Matthaei 3 o , vox de caelo erat quae audiebatur . Sed necesse est quod hic et ibi intelligamus vocem fuisse Pa- tris quae in nube loquebatur , etiam si angelus nuntiasset vocem , puta si in nube angelus et in 10 angelo misso mittens Pater , ut loquitur Rabbi Moyses Deum in manu angeli omnia facere . 2 Jesus est transfiguratus in monte Tabor , intel- ligo per se ipsum . Nam ipse habuit potestatem ani- mae suae , neque Jesus neque facies eius neque ve- stis dimisit naturam , sed manente substantia prima 5 seu natura priori , figura mutata est , ut ait Lucas faciem fuisse mutatam . Unde Paulus etiam sic in- tellexit gloriam , scilicet quasi manente natura cu- piamus supervestiri . Intelligo spiritum Jesu , quan- do voluit , claritatem communicasse corpori et per 10 corpus vestimentis , sicut lumen in lucerna , si foret vivum , quantum vellet claritatis communicaret cir- cumdanti , et quando et quotiens , sicut laetitia ani- mae diffunditur per corpus et exhilarescit facies . Laeti angeli sic in resurrectione apparuerunt sicut 15 in transfiguratione Christus . Unde ex hoc intelligimus quod haec transfi- guratio facta fuit propter discipulos eo modo , quo ipsi capere poterant et exspectare transfi- gurationem ad similitudinem civium caelestium . 20 Sed non est nisi transfiguratio , et figura corpus [p.276] requirit. « Deus » autem « spiritus est ». Ideo per- ducta non < est > visio apostolorum usque ad fi- liationem , quia Filius Dei , qui est ‹ splendor Pa- tris ›, non potuisset videri , cum sit invisibilis et 25 interminus . Sed infinitum sive | interminum non fol.Cod. Vat. Lat. 1245 fol.74vb videtur in hoc mundo . Propterea vox Patris au- dita est : « Hic est Filius meus » etc ., ut sic Jesus se omni possibili modo suis dilectissimis manife- staret , scilicet quantum in visu capere poterant 30 et ultra visum quantum auditu . Nam licet visus sit certior , tamen invisibilia fide , quae per audi- tum est , capiuntur . Quando enim transfiguratio- nem illam apostoli viderunt , quae erat ultra per- fectionem quae in hoc mundo reperitur , citius 35 crediderunt voci in nube , scilicet quod Jesus es- set Filius Dei Patris , non ut ceteri homines , qui filii sunt Patris propter intellectum , quem quis- que ab eo immediate habet , ob quem homo est , sed ut Filius , in quo Pater totam posuit sui ipsius 40 complacentiam . 3 Et in hoc considera , quo modo Pater creator habet in omni creatura sua , cum sit eius creatura , quandam complacentiam . Vidit enim « cuncta quae fecerat , et erant bona valde ». Quantum 5 enim creaturae participant esse ut sint , tantum enim de bono participant , cum bonum sit esse . Magis igitur complacet natura rationalis , quia plus de esse participat ; nam eius esse complicat omne aliud . Unde illam complacentiam volens 10 exprimere , aiebat ‹ delicias suas esse cum filiis hominum ›. Deliciatur enim in anima hominis , sicut intellectus deliciatur , quando visionem su- am in rationibus quas facit explicat . Sed si foret natura aliqua adeo perfecta quod 15 maioris perfectionis esse non posset , tunc in illa Pater talem haberet complacentiam quod magis Pater complacere non posset et sibi ipsi in ea complaceret . Sic Christus fuit dilectus Filius qui complacuit Patri bene . Omnia alia quae placent 20 Patri non sic placent , quin possent plus placere , cum nullum omnium sit infinite perfectum , et inter ipsum et Deum posset cadere perfectior creatura , quantum est ex parte creantis , cuius potentia non terminatur in finito . 25 Unde , cum Jesus sit , in quo Pater sibi ipsi complacuit , ut ait evangelium : « In quo mihi bene complacui », Jesajae 42 o : « Ecce servus meus , suscipiam eum , complacuit sibi in eo ani- ma mea », tunc Jesus est ultimum potentiae . 30 Nam summa perfectio operis , quae est totalis [p.277] explicatio potentiae artificis , illa est , in qua | ar- fol.Cod. Vat. Lat. 1245 fol.75ra tifex in se ipso habet complacentiam , sicut pater sibi ipsi complacet in dilecto filio , cum omne id , quod filius in se grati habet , a patre habeat . Pater 35 in dilectione optimi filii , quem ut filium diligit , sibi ipsi complacet . Non enim nisi se in filio quasi « claritas solis » in suo splendore suam cla- ritatem sibi gratissimam intueretur .